monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3
Ambrosius, Hexaemeron, 6, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW APPARATUS

0 Animantibus inditam Dei verbo generationis legem in specierum successionibus perseverare. Minime negandam naturae eorum quae genita sunt, veritatem: at homini belluinam imitari vitam, flagitiosum esse. Demum sequitur vitiorum quorumdam certis animalibus familiarium atque adeo fugiendorum expositio.
9 Inhaereamus igitur propheticis dictis, nec Spiritus sancti quasi vilia despectui habeamus alloquia. Producat, inquit, terra animam viventem pecorum et bestiarum et reptilium. Quid argumentamur alia, ubi evidenter creaturarum terrestrium natura formatur? Currit enim in constitutione mundi per omnem creaturam Dei Verbum; ut subito de terris omnia quae statuit Deus, animantium genera producantur, et in futurum lege praescripta, secundum genus sibi, similitudinemque universa succedant, ut leo leonem generet, tigris tigridem, bos bovem, cygnus cygnum, aquila aquilam. Semel praeceptum in perpetuum inolevit naturae. Et ideo ministerii sui obsequium praebere terra non desinit; ut priscae animantium species reparabili generis successione in novas reparentur aetates.
10 Sed vis ad usum hominis derivare quae genita sunt? Noli veritatem unicuique generi naturae propriae denegare, et multo magis ea ad gratiam aptabis humanam. Primum quia omnia genera pecorum, bestiarum, ac piscium in alvum natura prostravit; ut alia ventre repant, alia quae pedibus sustinentur, demersa magis quadrupedi corporis gressu, et velut affixa terris videas esse, quam libera. Siquidem cum erigendi se non habeant facultatem, de terra victum requirunt, et ventris in quem deflectuntur, solas sequuntur voluptates. Cave, o homo! pecudum more curvari. Cave ne in alvum te non tam corpore, quam cupiditate deflectas. Respice corporis tui formam, et speciem congruentem celsi vigoris assume. Sine sola animalia prona pascantur. Cur te in edendo sternis ipse, quem natura non stravit? Cur eo delectaris in quo naturae iniuria est? Cur noctes et dies cibo intentus, pecorum more terrena depasceris? Cur illecebris corporalibus deditus, ipsum te inhonoras, dum ventri atque eius passionibus deservis? Cur intellectum tibi adimis, quem tibi Creator attribuit? Cur te iumentis comparas, a quibus te voluit Deus segregari dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus? Aut si te edacitas equi intemperantiaque delectat, et adhinnire ad feminas voluptati est, delectet in freno maxillas tuas camoque constringi. Si crudelitas te pascit, ferarum haec rabies est, quae propter saevitiam trucidantur; vide ne in te quoque crudelitatis tuae vertatur immanitas.
11 Piger asinus, et expositus ad praedam, sensuque tardior quid aliud docet, nisi nos vivaciores esse debere, nec desidia corporis animique pigrescere, confugere ad fidem, quae onera gravia allevare consueverit?
12 Fraudulenta vulpes foveis se latibulisque demergens, nonne indicio est infructuosum esse animal, odioque dignum propter rapinam, despectu propter infirmitatem, et ideo suae incautum salutis dum insidiatur alienae?
13 Perdicem astutam quae aliena ova diripiat, hoc est, perdicis alterius, et corpore foveat suo: sed fraudis suae fructum habere non posse; quia cum eduxerit pullos suos, amittit eos; quia ubi vocem eius audierint quae ova generavit, relicta ea ad illam se naturali quodam munere et amore conferunt, quam veram sibi matrem ovorum generatione cognoverint; significantes hanc nutricis fungi officio, illam parentis. Itaque incassum proprios fundit labores, ac fraudis suae pretio mulctatur. Unde et Hieremias ait: Clamavit perdix, et congregavit quae non peperit, id est, ova congregavit, et clamavit quasi ovans suae fraudis effectu. Sed ludit operam; quia impenso labore alii educit, quos ipsa diuturnae fotu sedulitatis animaverit. Huius imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit; et si quos insipientes et sensus proprii carentes vigore potuerit congregare, fovens eos illecebris corporalibus, ubi primum vox Christi parvulis fuerit infusa, discedunt atque ad eam se conferunt matrem, quae pullos suos sicut avis materno amore complectitur. Congregavit enim diabolus gentiles, quos non creaverat: sed ubi in Evangelio suo vocem Christus emisit, ad eum se potissimum contulerunt, quos sub umbra alarum suarum ipse suscepit, et matri dedit Ecclesiae nutriendos.
14 Leo naturae suae superbus ferocia aliarum ferarum generibus miscere se nescit: sed quasi rex quidam plurimorum dedignatur consortium. Qui etiam cibum fastidit hesternum, et ipsas suae escae reliquias aversatur. Quae autem se ei sociare fera audeat, cuius voci tantus naturaliter inest terror; ut multa animantium quae per celeritatem possent impetum eius evadere, rugientis eius sonitu velut quadam vi attonita atque icta deficiant?
15 Nam de pardi specie nec Scriptura siluit quod varietate coloris motus varios animae suae prodat. Dicit enim Hieremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam. Non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus decoloratus populus Iodaeorum boni propositi gratiam iam tenere non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem.



Ambrosius, Hexaemeron, 6, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3